JUDICIA

JUDICIA
JUDICIA
in Rep. Rom. primum penes Senatum fuêrunt, ex lege Romuli, cuius meminir Dion. Halic. quod eriam longo rempore sub Consulibus observatum. Donec C. Sempronius Gracchus Tr. Pl. lege latâ, ea ad solos Equires transtulit, postquam paucis ante Annis frater eius Tiberius idem conatus fuerat, Q. dein Servilius Caepio A. U. C. 647. Iudicia ordini Senatorio communicari volunt, quaetamen lex non multo post abrogata est: fuit aurem hac lege impar et minor Senatorum numerus, quam Equitum. Paucis proin post Annis M. Livius Drusus Trib. Pl. A. U. C. 662. tulit, ut aequa ex parte iudicia penes Senatum, et Equestrem ordinem essent, i. e. trecenti Equites et trecenti Senatores. Verum nec haec lex longaeva fuit. Nam L. Marsius Phil. Cos. Drusi inimicus, eodem Anno obtinuit, ut huius leges tamquam contra auspicia latae uno Senatusconsulto tollerentur. Anno exin clapso, qui fuit secundus belli Italici, cum Equester ordo in Iudiciis dominaretur, legem tulit M Plautius Silvanus Tr. Pl. ut Tribus singulae ex eo numero quinos denos suffragto crearent, qui eo Anno iudicarent: quo factum, ut Senatores quoque in eo numero essent, et quidem etiam ex ipsa plebe. Unde colligitur, cum antea Equites soli iudicarent trecenti. Tribus dedisse Iudices Singulas 15. itaque 450. fuisse, et Iudicia inter tres ordines, Senatorium, Equestrem et Plebeium communicata esse. L. Corn. Sulla Dictator postea, Iudicia Equestri ordini adempta iterum in solum ordinem Senatorium transtulit, A. U. C. 673. Post quem undecim Annis L. Aur. Cotta Praetor illa Equestri iterum ordini et Tribunis Aeratii, communicavit. C. vero Iulius Caesar, Iudisia ad duo genera Iudicum redegit, Equestris viz. et Senatorii ordinis, Tribunis Aerarii omissis: Pompeius A. U. C. 698. amplissimo ex censu, ex enturiis, aliter quam antea lectos Iudices, ex tribus tamen ordinibus, quibus Aureliâ lege communicata erant, res iudicare: item ut 75. Iudices causas cognoscerent, staruit. Ultimus M. Antonius Cos. cum C. Iul. Caes. A. U. C. 809. voluit, ut tertia Iudicum decuria e Centurionibus, Antesignanis, Alaudis, Manipularibus fieret. Vide Paulum Manut. l. de LL. Franc. Poletum l. 3. Hist, Fori Rom. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 21. et seqq etc. ut et supra in voce Iudex. Apud Athenienses Solon, cum aequam omnibus suis civibus libertatem constituere in animo haberer, suo maxime instiruto facere observavit, si a populo Iudicia redderentur, quo pacto plane in Democratiam recidit. Dedit enim Lege provoearionem a Magist ratibus
ad Iudices: περὶ ἐκείνων, ὅσα αἱ Α᾿ρχαὶ κρίνουσι, εἰς τὸ Δικαςήριον ἐφέσεις εἶναι τοῖς βουλομένοις. Inter Iudices autem allegebantur omnes ex aequo cives Athenienses, fine ullo censûs discrimine, ne proletariis quidem, qui Θῆτες illis dicebantur, exclusis: Conditiones tamen hae exigebantur, tu essent Famae integrae Annos 30. nati, neque inter aerarios relatis nec excludebantur, qui Senatu morti erant: quibus tamen apud Rom. iudicare non erat permissum, teste Marcello l. 3. ff. Porro sorte capiebantur ibi Iudices e lege Solonis, qui fecit τα Δικαςήρια κληρωντὰ, et Athenienses in sua quemque Fora distribuit: de quibus vide supra ibid. item in vocibus Dicasterium et Forum, inprimis autem apud Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 4 tit. 1. uti de mercede illorum infra voce Obelus. Apud Hebraeos duo legimus fuisle Dicasteria, Sanhedrim gedola, i. e. Synedrium vel Senatum magnum, et Sanhedrim Ketanna h. e. Synedrium vel Senatum parvum: quorum hoc CHRISTUS Κρίσιν, illud Συνέδριον appellare videtur, s.
Conc. vel Consessum, Matth. c. 5. v. 22. In priori itaque, quod Sanhedrim per excellentiam, aliter Beth din, i. e. domus Iudicis, dictum fuit, Iudices erant septuaginta unus, iuxta institutionem divinam, Num c. 11. v. 16. sic ut supernumeratius eslet Nasi i. e. Princeps Conc. Horum senos e qualibet tribu, exceptâ tribu Levi, quae quaternos tantum dederit, selectos Eruditi volunt, idque hoc modo, ut scribit Salomon Iarchie Seni ex qualibet Tribu, postquam nome suum schiedulae peculiari inscripsêrunt, septuaginta harum insignitae erant voce, Zaken, i. e. Senex vel Senior: quae reliquae habebant infcriptum Chelek, i. e. pars. Quibus in urnam coniectis, illi qui schedulam cum nota Zaken extrahebant, allegebantur in Iudices, reliquis duobus reiectis, vide Num. c. 11. v. 25. et 26. Maximus natu horum LXX. Ab beth din vocatus est, i. e. Pater Consessûs, sedemque habuit prope Nasir, ad dextrum eius latus, qui, in medio sedens, reliquos circum se in semicirculum dispostios habuit. Minus autem Iudicium, iterum in duo alia subdividebatur, quorum alterum e 23. Senioribus constrabat: Erantque talia Consistoria duo in Urbe Hierosolymis, unum ad portam Curiae Templi, alterum ad portam Montis, in quo Templum. Imo nulla erat civitas, modo haberer sexaginta familias, in qua non esset erectum istiusmodi Tribunal. Alterum, Triumviris solum constans, in locis ignobilioribus, causas disceptabat. Praeterea, Synedrium magnum solum Hierosolymis conveniebat, extra Atrium Templi, in domo Hebr. Lischath hogaxith, Gr. λιθόςρωτον, dictâ, vide Ioh. c. 19. v. 13. cum alterum in omnibus civitatum portis haberetur: quae causa, quod cum portae et robur sint civitatis et sedes fuerint Iudicii, promittat CHRISTUS, ne portas quidem Inferni, contra Eccl. suam praevalituras esse, Matth. c. 16. v. 18. Tandem ab Inferioribus Iudiciis licebat provocare ad Synedrium magnum, ab hoc vero ulterius non licebat. Et quidem Consessus Triumviralis civiles tantum causas diiudicabat: Viginti-Triumviralis capitales quidem, sedita limitate, ut nec in integram aliquam Tribum, nec in Sacerdotem summum, nec in falsos Propheras ullum ipsi ius eslet, quae omnia unice ad Synedrium LXX. Vir. spectabant. Unde querela Christi Lucae c. 13. v. 34. Hierusalem, Hierusaem, trucidatrix Propbetarum etc. Obtinuitque auctoritatem suam maius illud Iudicium omni tempore, non sulum sub Iudicibus et Regibus, sed et tempore Interregni, usque ad tempora Herodis, qui tyranndi suae consulturus, istud penitus sustulit. Graeci forte aliter vocaverint Βουλην` κυρίαν, s. Σύγκλητον. Consideranda vero in quolibet Hebraeorum Iudicio veniunt, quinque hominum genera, Iudices, Partes litigantes s. Advocati, Notarii, Testes et Apparitores, In suprema Curia s. Synedrio magno, Iudices, ut dictum, caput habebant Hebr. Nasir, Graec. Α῎ρχοντα i. e. Principem iudicii dictum. Advocatus dicebatur Baal rib: Hic stabat ad dextram eius, qui ad causam dicendam vocatus erat, ut pro vel contra cum peroratet. Quo alluditur Ps. 109. v. 31. Deus assistet ad dextram egentis: et Zach. c. 3. v. 1. ubi Propheta dicit, se vidisse Satanam stantem ad dextram (Iosuae Sacerdotis:) in quorum priori loco phrasis haec defensionem, inposteriore accusationem denotat. Eodem respicere videtur Ioh. c. 2. v. 1. Ep. 1. Si quis peccârit, Advocatum apud Patrem habemus, Iesum Christum Iustum Notarii duo aderant, quorum unus ad dextram consistens, sollicite adnotabat, quae defensionis
loco allata erant, ut scriberet sententiam absolutoriam: alter ad laevam collocatus, condemnatoriam sententiam literis consigaturus, quidquid contra reum afferebatur, notabat. Ad quem ritum Drusio CHRISTUS respicere videtur, cum Matthaei c. 25. v. 33. ait: Et statuet oves quidem ad dextram suam, haedos autem ad sinistram. Testes ad minimum requirebantur duo, Deut. c. 19. v. 17. et 18. qui si falsum dixisle testimonium deprehensi eslent, Talionis peenam luebant, v. 19. Ministri tandem sive Appartores praesto erant, cum suis virgis ac flagellis, ut sententiam a Iudicibus latam prompte exsequerentur. Hebr, dicti Schoterim. Lxx. Interpretibuss nonnumquam Γραμματεῖς, Lucae c. 12. v. 58. Πράκτορες i. e. Exactores. Ut ad Iudices redeam, quibus illos requisitis instructos esle deceret, patefecit Deus Exodi c. 18. v. 21. et Deut. c. 1. v. 13. et 17. quibus Iudaei varia superaddidêrunt, ut videre est apud Mosen Kotsensem in Sanhedrin. Ne autem unquam virorum istiusmodi insignium copia deesset, eodem Auctore teste tria in loco iudicii scamna disposita erant, in quibus sedebant Talmidi Chacamim, i. e. Discipuli Sapientum, qui quasi Iudicum seminarium erant, et e quorum numero semper ad supplicii locum duo reum deducebant. Nec nisi sollenni ritu inaugurati Iudices ad munus admittebantur, quod fiebat vel impositione manuum antiquitus, praesentibus quinque aut ad minimum tribus Iudicibus: vel pronuntiatione verborum horum: Esto associatus, et habeas potestatem iudicandi, Maimon in Sanhedrin. Reultro citroque mature deliberatâ, quisque Iudicum vivâ voce quid sentiret dicebat: cum Graeci Romanique calculis in urnam conie ctis hac fini uterentur, ut adnotavit Ovid. Met. l. 15. v. 41.
Mos erat antiquis, niveis atrisque lapillis.
His damnare reos, illis absolvere culpâ.
Quo allusum videtur Apoc. c. 2. v. 17. Sententia tandem hisce circiter verbis prolata; Tu N. iustus. Tu N. reus: et hic ad locum supplicii pertractus est; quo respexisle videtur David Ps. 109. v. 7. Quum in ius venerit, abeat damnatus. Cum de capite agebatur, haec praemitti communiter ac observari solebant: 1. Ut in aliis, sic in istiusmodi inprimis causâ, magnâ animi contentione, a Iudicibus deliberatum est. 2. Reum collocabatur in loco edito, hebr. Set naboth, i. e. in capite populi, 1. Reg. c. 21. v. 9. ut ab universo populo conspici ac audiri posser. 3. Utrique cum Iudices, tum Testes, capiti condemnati manus imponentes, dicere solebant, Sanguis tuns super caput tuum. Quo alludens populus, Matth. c. 27. v. 25. Sanguis eius super nos et filios nosiros, clamavit. 4. Locus supplicii erat extra urbem, quo ad mortem damnatus a duobus Iustitiae ministris, qui Rabbinis Chazani hacceseth i. e. Spectatores congregationis, Marci c. 6. v. 27. Σπεκουλάτορες appellati leguntur, dtici solebat. 3. Quod dum fiebat, publicâ voce clamabat Praeco: Ad mortem ducitur N. eo quo commisit hoc vel illud crimen, hoc vel illo loco. hoc vel illo tempore, cuius rei testes sunt N. N. Quod si quis aliquid noverit, misero profuturum, prodeat et proferat. Quem in finem, in porta Curiae stabat aliquis cum straphiolo in manu, qui si forte adfveniret quidam ad defensionem eius, qui damnatus abducebatur, aliquid allaturus, signo dato moneret alium in eque procul ad id ipsum constitutum, ut reum reduci iuberet, etc. 6. Quod sinihil supererat. quod supplicium moraretur, admonitus reus est, ut fareretur delictum, quo partem Habere posler in Saeculo futuro, vide Ios. c. 7. v. 19. etc. 20. v. 7. Tempore supplicii dabant malefico Granum thuris in calice vini, ut mortis acerbitatem minus sentiret: Vocat id Marcus ἐσμυρνισμένον οἶνον, vinum myrrhatum, etc. 15. v. 23. tale enim ex more erat: sed scelerati milites, eius loco, propinârunt patienti DOMINO acetum cum felle mistum, Matth. c. 27. v. 34. ut dolores eius augerent. Nisi dicas duplicem calicem Christo oblarum fuisse, quorum prioris Marcus, posterioris Matthaeus meminerint. Tandem, postquam morti datus esset reus, instromenta mortis, sive lapis, sive gladius, sive Iaqueus, cum arbore, de qua forte suspensus erat, igni comburebantur, ne ulla huius rei memoria extaret. Vide Thom. Godwyn de Ritib. Hebr. l. 5. c. 3. et seqq. E' quo adicere placet discrimen phrasium harum: Α᾿ναςῆναι εἰς κρίσιν, Surgere ad iudicium, et ἀναςῆναι εν κρίσει, Surgere in iudicio, Quarum prior Iudici applicatur, Ps. 76. v. 10. Surgit ad iudicium Deus, i. e. exsecutioni illud mandat. Posterior parti a Iudice absolutae, Matth. c. 12. v. 41. Ninevitae resurgent in iudicio cum gente ista, i. e. absolventur, iusti pronuntiabuntur, prae generatione ista. Fuit et terria phrasis in usu, ἐξελθεῖν καταδεδικατμένον abire damnatum, quae ei qui in Iudicio causâ suâ cadit quadrabat, Vide Ps. 109. v. 7. Similes apud Rom. loquendi modi erant, Stare in Senatu, Causâ cadere etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • judicia — publica /jadis(hXi)ya/°pablaka/ Lat. In Roman law, Judicial proceedings; trials. judicia publica, criminal trials. See also judicium …   Black's law dictionary

  • judicia — publica /jadis(hXi)ya/°pablaka/ Lat. In Roman law, Judicial proceedings; trials. judicia publica, criminal trials. See also judicium …   Black's law dictionary

  • Judicia — Judicia, (21. Oct.), eine Königstochter aus der Gesellschaft der hl. Ursula, deren Reliquien bei den Karthäusern in Köln sich befinden sollen. (IX. 263.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • judicia — (Roman law.) Trials; lawsuits; judgments; decisions. Judicia in curia regis non adnihilentur, sed stent in robore suo quosque per errorem aut attinctum adnullentur. Judgments in the king s court are not to be ignored, but they stand in force… …   Ballentine's law dictionary

  • judicia in curia regis non adnihilentur, sed stent in robore suo quousque per errorem aut attinctum adnullentur — /jadis(hXi)ya in kyiiriya riyjas non adnay(h)alentar, sed stent in raboriy s(y)uwow kwowaskwiy par aroram 6t atig(k)tam aednalentar/ Judgments in the king s court are not to be annihilated, but to remain in force until annulled by error or… …   Black's law dictionary

  • judicia in deliberationibus crebro maturescunt, in accelerate processu nunquam — /jadis(hXi)ya in dalibareyshiyownabas kriybrow mabtyareskant, in akselareytow prases(y)uw narjkwam/ Judgments frequently become matured by deliberations, never by hurried process or precipitation …   Black's law dictionary

  • judicia posteriora sunt in lege fortiora — /jadis(hXi)y3 psstiriyors ssnt in liyjiy forsh(iy)6r3/ The later decisions are the stronger in law …   Black's law dictionary

  • judicia sunt tanquam juris dicta, et pro veritate accipiuntur — /jadis(hXi)ya sant tsgkwam jiiras dikta, et prow vehrateytiy aksipiyantar/ Judgments are, as it were, the sayings of the law, and are received as truth …   Black's law dictionary

  • judicia in curia regis non adnihilentur, sed stent in robore suo quousque per errorem aut attinctum adnullentur — /jadis(hXi)ya in kyiiriya riyjas non adnay(h)alentar, sed stent in raboriy s(y)uwow kwowaskwiy par aroram 6t atig(k)tam aednalentar/ Judgments in the king s court are not to be annihilated, but to remain in force until annulled by error or… …   Black's law dictionary

  • judicia in deliberationibus crebro maturescunt, in accelerate processu nunquam — /jadis(hXi)ya in dalibareyshiyownabas kriybrow mabtyareskant, in akselareytow prases(y)uw narjkwam/ Judgments frequently become matured by deliberations, never by hurried process or precipitation …   Black's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”